Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. dioc. Lund. l.l.
Eugenius etc. venerabili fratri episcopo Roskildensi salutem etc.
Dignum arbitramur etc.
Dudum siquidem omnes dignitates ceteraque beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura tunc apud sedem apostolicam vacancia et inantea vacatura, collacioni et disposicioni nostre reservantes decrevimus extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari.
Ac deinde[1] decanatu, qui dignitas non tamen major post pontificalem ecclesie Lundensis existit et de quo tunc per venerabilis fratris nostri Johannis , archiepiscopi Lundensis, ad eandem ecclesiam Lundensem tunc pastore carentem promocionem per nos factam et munus consecracionis sibi extra Romanam curiam de mandato nostro impensum vacante dilecto filio Bernardo Zutvelde , decano Lundensi, auctoritate apostolica provisum fuit, nos, in quorum manibus idem Bernardus decanatum predictum ejus possessione per eum non habita sponte et libere resignavit quique resignacionem ipsam duximus admittendam, dictusque decanatus propterea apud sedem eandem vacaverit et vacet ad presens ..., nos volentes dilectum filium Trugotum Hass , canonicum ejusdem ecclesie, qui, ut asserit, de nobili genere procreatus existit, apud nos de nobilitate generis, vite ac morum honestate aliisque laudabilibus probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu favore prosequi gracioso ipsumque in eadem ecclesia amplius honorare, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si per diligentem examinacionem dominum Trugotum ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscienciam oneramus, decanatum predictum, ad quem quis per eleccionem assumitur et cui cura imminet animarum cujusque fructus, redditus et proventus decem marcarum argenti puri secundum communem extimacionem valorem annuum, ut ipse Trugotus asserit, non excedunt ... cum omnibus juribus et pertinenciis suis eidem Trugoto auctoritate nostra conferas et assignes ... non obstantibus ... quod ipse Trugotus canonicatum et prebendam dicte ecclesie, quorum fructus, redditus et proventus quatuor marcharum argenti secundum communem extimacionem valorem annuum, ut ipse Trugotus asserit, non excedunt, noscitur obtinere ...
Datum Florencie anno incarnacionis dominice mcdxxxix pridie nonas augusti anno nono.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.