Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Alias[a] pro parte Erici Dacie Svecie Norvegie etc. regis etiam tunc[1] de bonis sibi a deo collatis ad hoc, quod in aliquo loco infra regna sua consistente studium in certis facultatibus etc. fieri posset, nonnulla canonicatus prebendas dignitates etc. ac alia beneficia dotare cupientis pro hujusmodi ordinatione studii supplicatum, verum in petitione per s. [v.] signata per inadvertentiam expressum non fuit, quod hujusmodi canonicatus et prebende ac dignitates etc. personis idoneis etiam duo tria seu plura alia beneficia obtinentibus et expectantibus conferri possint ac eis de illis provideri.
Ut igitur singula rite dirigantur, dignetur e. s. litteras apostolicas super dicta petitione conficiendas expediri mandare cum expressione, quod hujusmodi canonicatus et prebende dignitates etc. personis predictis etiam alia beneficia, ut premittitur, obtinentibus et expectantibus conferri possint ac eis de illis provideri ...
Fiat. O.
Datum Florentie 7. kal. junii anno 2.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.