Tekst og arkivalske oplysninger efter Lindblom l.l.
Sacrosancta sinodus Basiliensis etc. carissimo ecclesie filio Erico Dacie et Suecie regi illustri, salutem et omnipotentis dei benediccionem.
Serenitatis tue litteras per venerabiles Ulricum Arosiensis et Nicolaum Vexionensis ecclesiarum episcopos, ambasiatores tuos, de exacta diligentia et sollicitudine in illis presentandis contentisque in eidem prosequendis et promovendis in omnibus honorem et devocionem ejus[dem] s[erenitatis] merito commendandum[1] , hec sancta sinodus pridie[2] recepit; et quantum ad contenta in eis hec sancta sinodus paratam se offert ad omnia statum et honorem tuum quomodolibet concernencia, quantum cum deo et justicia facere poterit, sit quia eidem sacre sinodo permaxime jocundum, si quid eidem sit s[erenitati] gratum seu honorificum facere posset.
Exortatur autem tuam regiam celsitudinem, quatenus ecclesiam, Christi sponsam, ejusque prelatos in suis libertatibus recommissos favorabiliter sub tua proteccione ipsam et ipsos tuendo et conservando, prout catholici reges tui antecessores facere soliti sunt, suscipere velit, ut inde aput redemptorem, ipsius ecclesie sponsum, felicitatis premia consequi mereatur ipsaque militans ecclesia tuo statui gloriose et honorifice ut mater benivola ac propicia favoribus omnibus oportunis semper assistat.
Datum Basilee XV die julii etc.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.